BLITERAE

BLITERAE
BLITERAE
quae Straboni Blitera, Βλιτέρα πόλις ἀσφαλὴς ad Obrim sita, Melae l. 2. c. 5. inter urbium quas habet Gallia Narbonensis opulentissimas, Septumanorum Blitera, Plinio l. 3. c. 4. Bliterae Septumanorum vocatur, adnumeraturque coloniis provinciae Narbonensis hisce verbis, In mediterraneo Coloniae; Arelate Sextanorum, Bliterae Septumanorum, Arausio Secundanorum in agro Cavarum, Valentia, Vienna Allobrogum: oppida Latma, Aquae Sextiae, etc. Ita Plinius (ni fallor) est restituendus adiectione unius literae, Coloniae pro Colonia, quae in editis libris menda reperitur. Arelatum autem et Arausionem, et Valentiam, ac Viennam Colonias fuisse constat: quas inter cum Bliteras suas numeret Plinius, dubitari iure non potest, quin eam urbem pro colonia similiter habuerit. A Claudio Ptolemaeo Geographo Baetira aut Baetirae, Βαιτίραι, Volcarum Tectosagum urbs mediterranea dicitur, corrupte ut putat Casaubonus pro Bliterae Βλιτέραι. Sed Casaubono non accedo, et utrumque nomen sincerum esse arbitror. Nam Itinerarium Hierosolymitanum et Idatius civitatem Biterras vocant; Biterras et Severus Suplicius; et Iulianus Toletanus Archiepiscopus; Grogorii Nostri veterrimi codices nunc Biterris urbem, nunc Bitturensim civitatem, ac Biturrensim mendose; Appendix Fredegarri, regionis Gothicae urbem famosissimam Biteris. Tabulae Pevingeriana, Beteras nuncupat, et inter Cesseronem ac Narbonem collocat, a Cesserone 12. a Narbone 16. milibus passuum distantes; ac Aethicus in Itinerario Beterras non semel inter Araurum sive Ceseronem et Narbonem; a quibus Sep. Baeterr. i. e. Septimani Baeterrenses in antiqua inscriptione Narbonensi dicuntur. Surita non solum in omnibus Aethici codicibus, sed etiam in Plinii veteribus exemplaribus Beterras scriptum reperiri affirmat. Lucas Holstenius quaedam ad Ortelii Theaurum Geographicum adnotavit: quae adnotationes ipsô mortuô Romae annô 1666. sunt publicatae. Ibi Holstenius ait, nummum se a Peirescio accepisse, inscriptum Βητηῤῥατῶν: ob idque Bliteras corruptum esse nomen existimat, et Λ in locum A male substitutum, nec ΒΛΙΤΕ'ΡΑITE'PA apud Strabonem, sed BAITE'PA, item apud Melam non Blitera, sed Baitera seu Baetera scribi oportere, et in Plinii priscis codicibus non Bliterae, sed Beterrae recte legi. Verum enim fuisse olim civitatis nomen Beterra et Beterrae, Βἠτηῤῥα et Βητήῤῥαι: pro quo Stephanus Betarra Βαίταῤῥα habeat. Ita Holstenius: cuius sententiae non accedo. Nummus quidem ab ipso laudatus Βητηῤῥαίων potius inscribi debuit, quam Βητηῤῥατῶν, ut lex analogiae docet. In veteribus Notitiis provinciarum ac civitatum Galliae nunc civitas Beterrensium appellatur, in provincia Narbonensi 1. tertium obtinens locum; nunc civitas Betterensium, atque etiam Biturnensium vel Biturrensium, quod corruptum est nomen. Gervasius Tisseberiensis et recentior Notitia Episcopatuum Galliae Episcopum Bitterensem, alias Bitarrensem, secundum numerant inter Antistites Narbonensi Vasconiae Archiepiscopo suffragantes; alia Notitia tertium. Haec urbs vulgo Beziers nuncupatur: elegans et culta, quam falso Ios. Scaliger in Volcis Arceomicis esse semel atque iterum asserit, cum a Ptolemaeo Volcis Tectosagibus attribuatur, longitud. 23. 50. latitud. 42. 42. ad Orobum fluv. in Occitan. inferior. vix 2. leuc. ab ora maris Mediterranei et 3. ab Aatha, in Occasum. Episcopalis est, sub
Archiepiscopo
Narbonensi, habuitque primum Praesulem, S. Aphrodisium. Euangelii luce illustrata, saeculô 13. mox Martyrum sanguine inundata est; expugnata enim, et laniena L. Mill. ab hostibus patrata: praeteritô saeculô eandem, per Dei gratiam, lucem denuo sensit. Hîc Synodus habita, A. C. 356. a Saturnino Arelatensi Ariano, quâ Hilarius Pictavens. in Phrygiam exul abire iussus est. A. C. 1233. 1246. ubi actum de facilima Albigenses ad Romanam Communionem reducendi via. Ager Biterrensis, seu pagus Biterrensis, a Iuliano Toletanae Sedis Archiepiscopo Beterrense territorium vocatur, ab incolis le Bezares: uti pagus Carcassonensis le Carcasses; ager Agathensis Agadez. Dioecesi Biterrensi continentur Biterrae, Salvianum Sauvian; Ripa alta vel Ripalta Ribaute; Capraria Cabriere, Villamagna Villemagne, Roccarotunda seu Rupesrotunda Koqueredonde.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ARAUSIO et ARAUSICENSIS Principatus — ARAUSIO, et ARAUSICENSIS Principatus Galliae Narbonensis regio, nomen habens a Metropoli Arausione, amoena civitate, ad fluv. Eigue, unâ leucâ a Rhodano, cuius meminerunt Veteres scriptores; Colonia Secundanorum, Plin. l. 3. c. 4. etc. Vulgo Le… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUTERAE — vide Bliterae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCCITANIA — vulgo le Languedoc, provinc. Galliae, intermare Mediteraneum ad meridiem, et montes Arvernos ad Septentrionem Rhodanô in Provincia et Delphinatu in Ortum separatur, Guiennam ad Occidentem habet. Catello prima Narbonensis est, in divisione Galliae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”